- HIRUDO
- HIRUDOapud vetustiores Latinos, quasi hiludo, ex Graeco ἕλος, palus, quod in paludosis locis degat; Graecis βδέλλα, a verbo βδάλλειν, quod exsugere notat. Hebr. alaka, dicitur, a pendendo et adhaerendo. Horat. de arte poet. v. 476.Non missura cutem, nisi plena cruoris HirudoQuo respiciens Plaut. Epid. Actu 2. Sc. 2. v. 4.— iam ego me convortam in hirudinem,Atque eorum exsugebo sanguinem.Apud Plin. legimus l. 32. c. 10. Atque hinc in Medicina ad eliciendum sanguinem hirudines adhibentur; sed si liquando affixae capita relinquant, insanabile inde vulnus, et certa permcies. Uti de Messalmo e Consularibus patriciis, cum ad genua admisisset. Sed et aliquando corpus subingrediuntur. Et tum, si in ventriculo aut intestinis haereant, per secessum, muriae exhibitione, pelluntur: Si in faucibus; aeger in solio calido ad mentum usque demersus, frigidam ore copiosam continet, cuius illecebrâ hirudo allecta, calorem fugiens, egrediatur, Aegineta l. 5. c. 36. et Aetius Tetrab. l. 4. Serm. 1. c. 56. Plinii aevo Sanguisugae vox in usum venit, in qua infra plura. Plin l. XI. c. 34.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.